- CONCHYLIUM
- CONCHYLIUMstricte cum accipitur, purpurae ac buccino opponitur, apud Dioscor. Interdum et buccinum solum conchylii nomine intelligitur: quomodo eaedem hae vestes conchyliatae, et, quas Mar, l. 4. Aen. v. 262. appellat, Tyriô murice infectas. Eô pactô autem opponi solent vestis conchyliata et purpurea. Nempe apud Romanos sic usus erat, ut conchyliatus color esset dilucidior ac pallidiort purpureus vegetior florentiorque: qualis Tyrius, ut Plinius ait, l. 9. c. 38. extr. concreti sanguims nigricaus aspectu idemque suspectu refulgens. Vide supra, Caeruleus color. At hodie, tam purpureus, quam conchyliatus color, ab herbis est, ut videbimus infra, ubi de Purpura: cum olim iste honos aquarum esset ac piscium. Ambrosius, Hexaem. l. 5. c. 2. Quid etiam purpuras memorem, quae ornant Regum convivia, amictus imbuunt? Aquarum est igitur, quod in Regibus adoratur. Ubi aquarum honorem appellat, quia et purpura et buccinum aquatilia sint. De tinctura Conchyliorum, idem supra laudatus Plinius, l. 9. c. 36. Sed, unde conchyliis, inquit, pretium? quts virus grave in fuco, color austerus inglauco, et irascenti similis mari? Vide Voss. de Idolol. l. 4. c. 47. et 48. Bochart. Hieroz. Parte poster. ubi supra, nec non infra, ubi de Lotii, in Tinctorum officinis, usu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.